Marcus 1 Vulgata Clementina
Marcus 1
Vulgata Clementina
1Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei.

2Sicut scriptum est in Isaia propheta : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.

3Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.

4Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum. 5Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua. 6Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat. 7Et prædicabat dicens : Venit fortior post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus. 8Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.

9Et factum est : in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ : et baptizatus est a Joanne in Jordane. 10Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso. 11Et vox facta est de cælis : Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.

12Et statim Spiritus expulit eum in desertum. 13Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus : et tentabatur a Satana : eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.

14Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei, 15et dicens : Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei : pœnitemini, et credite Evangelio.

16Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores), 17et dixit eis Jesus : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. 18Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum. 19Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi : 20et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.

21Et ingrediuntur Capharnaum : et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos. 22Et stupebant super doctrina ejus : erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ. 23Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo : et exclamavit, 24dicens : Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio qui sis, Sanctus Dei. 25Et comminatus est ei Jesus, dicens : Obmutesce, et exi de homine. 26Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo. 27Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes : Quidnam est hoc ? quænam doctrina hæc nova ? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei. 28Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ.

29Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne. 30Decumbebat autem socrus Simonis febricitans : et statim dicunt ei de illa. 31Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus : et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.

32Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes : 33et erat omnis civitas congregata ad januam. 34Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.

35Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat. 36Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant. 37Et cum invenissent eum, dixerunt ei : Quia omnes quærunt te. 38Et ait illis : Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem : ad hoc enim veni. 39Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens.

40Et venit ad eum leprosus deprecans eum : et genu flexo dixit ei : Si vis, potes me mundare. 41Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam : et tangens eum, ait illi : Volo : mundare. 42Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est. 43Et comminatus est ei, statimque ejecit illum, 44et dicit ei : Vide nemini dixeris : sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis. 45At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Matthew 28
Top of Page
Top of Page