Lucas 19
Vulgata Clementina
1Et ingressus perambulabat Jericho. 2Et ecce vir nomine Zachæus : et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives : 3et quærebat videre Jesum, quis esset : et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat. 4Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum : quia inde erat transiturus. 5Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum : Zachæe, festinans descende : quia hodie in domo tua oportet me manere. 6Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. 7Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. 8Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum : Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus : et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. 9Ait Jesus ad eum : Quia hodie salus domui huic facta est : eo quod et ipse filius sit Abrahæ. 10Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.

11Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem : et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. 12Dixit ergo : Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti. 13Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos : Negotiamini dum venio. 14Cives autem ejus oderant eum : et miserunt legationem post illum, dicentes : Nolumus hunc regnare super nos. 15Et factum est ut rediret accepto regno : et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. 16Venit autem primus dicens : Domine, mna tua decem mnas acquisivit. 17Et ait illi : Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates. 18Et alter venit, dicens : Domine, mna tua fecit quinque mnas. 19Et huic ait : Et tu esto super quinque civitates. 20Et alter venit, dicens : Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario : 21timui enim te, quia homo austerus es : tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti. 22Dicit ei : De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi : 23et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam ? 24Et astantibus dixit : Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet. 25Et dixerunt ei : Domine, habet decem mnas. 26Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit : ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo. 27Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc : et interficite ante me.

28Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam.

29Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos, 30dicens : Ite in castellum quod contra est : in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit : solvite illum, et adducite. 31Et si quis vos interrogaverit : Quare solvitis ? sic dicetis ei : Quia Dominus operam ejus desiderat. 32Abierunt autem qui missi erant : et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum. 33Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos : Quid solvitis pullum ? 34At illi dixerunt : Quia Dominus eum necessarium habet. 35Et duxerunt illum ad Jesum. Et jacentes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum. 36Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via : 37et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus,

38dicentes : Benedictus, qui venit rex in nomine Domini : pax in cælo, et gloria in excelsis.

39Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum : Magister, increpa discipulos tuos. 40Quibus ipse ait : Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.

41Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens : 42Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi : nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. 43Quia venient dies in te : et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te : et coangustabunt te undique : 44et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem : eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ.

45Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes, 46dicens illis : Scriptum est : Quia domus mea domus orationis est : vos autem fecistis illam speluncam latronum.

47Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et princeps plebis quærebant illum perdere : 48et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Luke 18
Top of Page
Top of Page