Vulgata Clementina 1Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :
2Dicite filiis Israël : Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ :
3omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis.
4Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis.
5Chœrogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est.
6Lepus quoque : nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit.
7Et sus : qui cum ungulam dividat, non ruminat.
8Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis. 9Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est : omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis. 10Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis, 11execrandumque erit : carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis. 12Cuncta quæ non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt. 13Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis : aquilam, et gryphem, et haliæetum, 14et milvum ac vulturem juxta genus suum, 15et omne corvini generis in similitudinem suam, 16struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum : 17bubonem, et mergulum, et ibin, 18et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem, 19herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem. 20Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis. 21Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit super terram, 22comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum. 23Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis : 24et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum : 25et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis. 26Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit : et qui tetigerit illud, contaminabitur. 27Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit : qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum. 28Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum : quia omnia hæc immunda sunt vobis. 29Hæc quoque inter polluta reputabuntur de his quæ moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum, 30mygale, et chamæleon, et stellio, et lacerta, et talpa. 31Omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum : 32et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia : et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur. 33Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est. 34Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit : et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit. 35Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit : sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt. 36Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur. 37Si ceciderit super sementem, non polluet eam. 38Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur. 39Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum : 40et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum. 41Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum. 42Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est. 43Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis. 44Ego enim sum Dominus Deus vester : sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram. 45Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum. 46Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animæ viventis, quæ movetur in aqua, et reptat in terra, 47ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis. |