Vulgata Clementina 1Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi.
2Ipse autem respondens dixit illis : Videtis hæc omnia ? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur. 3Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes : Dic nobis, quando hæc erunt ? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi ? 4Et respondens Jesus, dixit eis : Videte ne quis vos seducat : 5multi enim venient in nomine meo, dicentes : Ego sum Christus : et multos seducent. 6Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini : oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis : 7consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca : 8hæc autem omnia initia sunt dolorum. 9Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos : et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. 10Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem. 11Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos. 12Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum : 13qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. 14Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus : et tunc veniet consummatio. 15Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat : 16tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes : 17et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua : 18et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam. 19Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! 20Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato : 21erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. 22Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro : sed propter electos breviabuntur dies illi. 23Tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic : nolite credere. 24Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ : et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. 25Ecce prædixi vobis. 26Si ergo dixerint vobis : Ecce in deserto est, nolite exire ; Ecce in penetralibus, nolite credere. 27Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem : ita erit et adventus Filii hominis. 28Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ. 29Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur : 30et tunc parebit signum Filii hominis in cælo : et tunc plangent omnes tribus terræ : et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate. 31Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna : et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum. 32Ab arbore autem fici discite parabolam : cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas : 33ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis. 34Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant. 35Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt. 36De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater. 37Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis : 38sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam, 39et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes : ita erit et adventus Filii hominis. 40Tunc duo erunt in agro : unus assumetur, et unus relinquetur. 41Duæ molentes in mola : una assumetur, et una relinquetur. 42Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. 43Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. 44Ideo et vos estote parati : quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est. 45Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore ? 46Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem. 47Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. 48Si autem dixerit malus servus ille in corde suo : Moram fecit dominus meus venire : 49et cœperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis : 50veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat : 51et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis : illic erit fletus et stridor dentium. |