Vulgata Clementina 1Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis.
2Hæc descriptio prima facta est a præside Syriæ Cyrino :
3et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.
4Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem : eo quod esset de domo et familia David,
5ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnante.
6Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret.
7Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio : quia non erat eis locus in diversorio. 8Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. 9Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. 10Et dixit illis angelus : Nolite timere : ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo : 11quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. 12Et hoc vobis signum : invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio. 13Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium : 14Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. 15Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum : pastores loquebantur ad invicem : Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis. 16Et venerunt festinantes : et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in præsepio. 17Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc. 18Et omnes qui audierunt, mirati sunt : et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos. 19Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo. 20Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. 21Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur. 22Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino, 23sicut scriptum est in lege Domini : Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur : 24et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum. 25Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël : et Spiritus Sanctus erat in eo. 26Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. 27Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, 28et ipse accepit eum in ulnas suas : et benedixit Deum, et dixit : 29Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace : 30quia viderunt oculi mei salutare tuum, 31quod parasti ante faciem omnium populorum : 32lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israël. 33Et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo. 34Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus : Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur : 35et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. 36Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser : hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. 37Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor : quæ non discedebat de templo, jejuniis, et obsecrationibus serviens nocte ac die. 38Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino : et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël. 39Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth. 40Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia : et gratia Dei erat in illo. 41Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschæ. 42Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi, 43consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus. 44Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos. 45Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum. 46Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos. 47Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus. 48Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum : Fili, quid fecisti nobis sic ? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te. 49Et ait ad illos : Quid est quod me quærebatis ? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse ? 50Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos. 51Et descendit cum eis, et venit Nazareth : et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo. 52Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines. |