Vulgata Clementina 1Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam. Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. 2Non avertas faciem tuam a me ; in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam ; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me. 3Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt. 4Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum. 5A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ. 6Similis factus sum pellicano solitudinis ; factus sum sicut nycticorax in domicilio. 7Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. 8Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant : 9quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam ; 10a facie iræ et indignationis tuæ, quia elevans allisisti me. 11Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fœnum arui. 12Tu autem, Domine, in æternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem. 13Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus ; 14quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terræ ejus miserebuntur. 15Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam ; 16quia ædificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua. 17Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum. 18Scribantur hæc in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum. 19Quia prospexit de excelso sancto suo, Dominus de cælo in terram aspexit ; 20ut audiret gemitus compeditorum, ut solveret filios interemptorum ; 21ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem, 22in conveniendo populos in unum, et reges ut serviant Domino. 23Respondit ei in via virtutis suæ : Paucitatem dierum meorum nuntia mihi : 24ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui. 25Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cæli. 26Ipsi peribunt, tu autem permanes ; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur ; 27tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. 28Filii servorum tuorum habitabunt ; et semen eorum in sæculum dirigetur. |