Obadiah 1 Latin: Vulgata Clementina
Obadiah 1
Latin: Vulgata Clementina
1Visio Abdiæ. Hæc dicit Dominus Deus ad Edom : Auditum audivimus a Domino, et legatum ad gentes misit : surgite, et consurgamus adversus eum in prælium.

2Ecce parvulum dedi te in gentibus : contemptibilis tu es valde.

3Superbia cordis tui extulit te, habitantem in scissuris petrarum, exaltantem solium tuum ; qui dicis in corde tuo : Quis detrahet me in terram ?

4Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus.

5Si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses ? nonne furati essent sufficientia sibi ? Si vindemiatores introissent ad te, numquid saltem racemum reliquissent tibi ?

6Quomodo scrutati sunt Esau ; investigaverunt abscondita ejus ?

7Usque ad terminum emiserunt te : omnes viri fœderis tui illuserunt tibi : invaluerunt adversum te viri pacis tuæ, qui comedunt tecum, ponent insidias subter te ; non est prudentia in eo.

8Numquid non in die illa, dicit Dominus, perdam sapientes de Idumæa, et prudentiam de monte Esau ?

9Et timebunt fortes tui a meridie, ut intereat vir de monte Esau.

10Propter interfectionem, et propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob, operiet te confusio, et peribis in æternum.

11In die cum stares adversus eum, quando capiebant alieni exercitum ejus, et extranei ingrediebantur portas ejus, et super Jerusalem mittebant sortem, tu quoque eras quasi unus ex eis.

12Et non despicies in die fratris tui, in die peregrinationis ejus : et non lætaberis super filios Juda in die perditionis eorum : et non magnificabis os tuum in die angustiæ.

13Neque ingriederis portam populi mei in die ruinæ eorum ; neque despicies et tu in malis ejus in die vastitatis illius. Et non emitteris adversus exercitum ejus in die vastitatis illius,

14neque stabis in exitibus ut interficias eos qui fugerint, et non concludes reliquos ejus in die tribulationis.

15Quoniam juxta est dies Domini super omnes gentes : sicut fecisti, fiet tibi ; retributionem tuam convertet in caput tuum.

16Quomodo enim bibistis super montem sanctum meum, bibent omnes gentes jugiter : et bibent, et absorbebunt, et erunt quasi non sint.

17Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctus ; et possidebit domus Jacob eos qui se possederant.

18Et erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, et domus Esau stipula : et succendentur in eis, et devorabunt eos, et non erunt reliquiæ domus Esau, quia Dominus locutus est.

19Et hæreditabunt hi, qui ad austrum sunt, montem Esau, et qui in campestribus, Philisthiim : et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariæ, et Benjamin possidebit Galaad.

20Et transmigratio exercitus hujus filiorum Israël, omnia loca Chananæorum usque ad Sareptam : et transmigratio Jerusalem, quæ in Bosphoro est, possidebit civitates austri.

21Et ascendent salvatores in montem Sion judicare montem Esau, et erit Domino regnum.



Latin: Vulgata ClementinaBible Hub
Amos 9
Top of Page
Top of Page