Iob 9
Vulgata Clementina
1Et respondens Job, ait :

2Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo.

3Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille.

4Sapiens corde est, et fortis robore : quis restitit ei, et pacem habuit ?

5Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo.

6Qui commovet terram de loco suo, et columnæ ejus concutiuntur.

7Qui præcipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo.

8Qui extendit cælos solus, et graditur super fluctus maris.

9Qui facit Arcturum et Oriona, et Hyadas et interiora austri.

10Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus.

11Si venerit ad me, non videbo eum ; si abierit, non intelligam.

12Si repente interroget, quis respondebit ei ? vel quis dicere potest : Cur ita facis ?

13Deus, cujus iræ nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem.

14Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo ?

15Qui, etiam si habuero quippiam justum, non respondebo : sed meum judicem deprecabor.

16Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam.

17In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa.

18Non concedit requiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus.

19Si fortitudo quæritur, robustissimus est ; si æquitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere.

20Si justificare me voluero, os meum condemnabit me ; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.

21Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et tædebit me vitæ meæ.

22Unum est quod locutus sum : et innocentem et impium ipse consumit.

23Si flagellat, occidat semel, et non de pœnis innocentum rideat.

24Terra data est in manus impii, vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est ?

25Dies mei velociores fuerunt cursore ; fugerunt, et non viderunt bonum.

26Pertransierunt quasi naves poma portantes, sicut aquila volans ad escam.

27Cum dixero : Nequaquam ita loquar, commuto faciem meam, et dolore torqueor.

28Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti.

29Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi ?

30Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserit velut mundissimæ manus meæ,

31tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea.

32Neque enim viro qui similis mei est, respondebo ; nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri.

33Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus.

34Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat.

35Loquar, et non timebo eum ; neque enim possum metuens respondere.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Job 8
Top of Page
Top of Page