Vulgata Clementina 1Et ecce vir Dei venit de Juda in sermone Domini in Bethel, Jeroboam stante super altare, et thus jaciente.
2Et exclamavit contra altare in sermone Domini, et ait : Altare, altare, hæc dicit Dominus : Ecce filius nascetur domui David, Josias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum, qui nunc in te thura succendunt, et ossa hominum super te incendet.
3Deditque in illa die signum, dicens : Hoc erit signum quod locutus est Dominus : ecce altare scindetur, et effundetur cinis qui in eo est.
4Cumque audisset rex sermonem hominis Dei, quem inclamaverat contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari, dicens : Apprehendite eum. Et exaruit manus ejus, quam extenderat contra eum : nec valuit retrahere eam ad se.
5Altare quoque scissum est, et effusus est cinis de altari, juxta signum quod prædixerat vir Dei in sermone Domini.
6Et ait rex ad virum Dei : Deprecare faciem Domini Dei tui, et ora pro me, ut restituatur manus mea mihi. Oravitque vir Dei faciem Domini, et reversa est manus regis ad eum, et facta est sicut prius fuerat.
7Locutus est autem rex ad virum Dei : Veni mecum domum ut prandeas, et dabo tibi munera.
8Responditque vir Dei ad regem : Si dederis mihi mediam partem domus tuæ, non veniam tecum, nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto :
9sic enim mandatum est mihi in sermone Domini præcipientis : Non comedes panem, neque bibes aquam, nec reverteris per viam qua venisti.
10Abiit ergo per aliam viam, et non est reversus per iter quo venerat in Bethel. 11Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel, ad quem venerunt filii sui, et narraverunt ei omnia opera, quæ fecerat vir Dei illa die in Bethel : et verba quæ locutus fuerat ad regem, narraverunt patri suo. 12Et dixit eis pater eorum : Per quam viam abiit ? Ostenderunt ei filii sui viam, per quam abierat vir Dei, qui venerat de Juda. 13Et ait filiis suis : Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent, ascendit, 14et abiit post virum Dei, et invenit eum sedentem subtus terebinthum : et ait illi : Tune es vir Dei qui venisti de Juda ? Respondit ille : Ego sum. 15Dixitque ad eum : Veni mecum domum, ut comedas panem. 16Qui ait : Non possum reverti, neque venire tecum, nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto : 17quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini, dicens : Non comedes panem, et non bibes aquam ibi, nec reverteris per viam qua ieris. 18Qui ait illi : Et ego propheta sum similis tui : et angelus locutus est mihi in sermone Domini, dicens : Reduc eum tecum in domum tuam, ut comedat panem, et bibat aquam. Fefellit eum, 19et reduxit secum : comedit ergo panem in domo ejus, et bibit aquam. 20Cumque sederent ad mensam, factus est sermo Domini ad prophetam, qui reduxerat eum. 21Et exclamavit ad virum Dei, qui venerat de Juda, dicens : Hæc dicit Dominus : Quia non obediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum quod præcepit tibi Dominus Deus tuus, 22et reversus es, et comedisti panem, et bibisti aquam in loco in quo præcepit tibi ne comederes panem, neque biberes aquam, non inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum. 23Cumque comedisset et bibisset, stravit asinum suum prophetæ, quem reduxerat. 24Qui cum abiisset, invenit eum leo in via, et occidit, et erat cadaver ejus projectum in itinere : asinus autem stabat juxta illum, et leo stabat juxta cadaver. 25Et ecce, viri transeuntes viderunt cadaver projectum in via, et leonem stantem juxta cadaver. Et venerunt et divulgaverunt in civitate, in qua prophetes ille senex habitabat. 26Quod cum audisset propheta ille, qui reduxerat eum, ait : Vir Dei est, qui inobediens fuit ori Domini, et tradidit eum Dominus leoni, et confregit eum, et occidit juxta verbum Domini, quod locutus est ei. 27Dixitque ad filios suos : Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent, 28et ille abiisset, invenit cadaver ejus projectum in via, et asinum et leonem stantem juxta cadaver : non comedit leo de cadavere, nec læsit asinum. 29Tulit ergo prophetes cadaver viri Dei, et posuit illud super asinum, et reversus intulit in civitatem prophetæ senis ut plangeret eum. 30Et posuit cadaver ejus in sepulchro suo, et planxerunt eum : Heu, heu mi frater ! 31Cumque planxissent eum, dixit ad filios suos : Cum mortuus fuero, sepelite me in sepulchro, in quo vir Dei sepultus est : juxta ossa ejus ponite ossa mea. 32Profecto enim veniet sermo, quem prædixit in sermone Domini contra altare quod est in Bethel, et contra omnia fana excelsorum, quæ sunt in urbibus Samariæ. 33Post verba hæc non est reversus Jeroboam de via sua pessima, sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum : quicumque volebat, implebat manum suam, et fiebat sacerdos excelsorum. 34Et propter hanc causam peccavit domus Jeroboam, et eversa est, et deleta de superficie terræ. |