Vulgata Clementina 1Væ provocatrix, et redempta civitas, columba ! 2non audivit vocem, et non suscepit disciplinam ; in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropinquavit. 3Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes ; judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane. 4Prophetæ ejus vesani, viri infideles ; sacerdotes ejus polluerunt sanctum, injuste egerunt contra legem. 5Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem ; mane, mane judicium suum dabit in lucem, et non abscondetur ; nescivit autem iniquus confusionem. 6Disperdidi gentes, et dissipati sunt anguli earum ; desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat ; desolatæ sunt civitates eorum, non remanente viro, neque ullo habitatore. 7Dixi : Attamen timebis me, suscipies disciplinam ; et non peribit habitaculum ejus, propter omnia in quibus visitavi eam : verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas. 8Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meæ in futurum : quia judicium meum ut congregem gentes, et colligam regna, et effundam super eos indignationem meam, omnem iram furoris mei : in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra. 9Quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno. 10Ultra flumina Æthiopiæ, inde supplices mei ; filii dispersorum meorum deferent munus mihi. 11In die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis, quibus prævaricata es in me, quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiæ tuæ, et non adjicies exaltari amplius in monte sancto meo. 12Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum : et sperabunt in nomine Domini. 13Reliquiæ Israël non facient iniquitatem, nec loquentur mendacium, et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur, et accubabunt, et non erit qui exterreat. 14Lauda, filia Sion ; jubila, Israël : lætare, et exsulta in omni corde, filia Jerusalem. 15Abstulit Dominus judicium tuum ; avertit inimicos tuos. Rex Israël Dominus in medio tui : non timebis malum ultra. 16In die illa dicetur Jerusalem : Noli timere ; Sion : Non dissolvantur manus tuæ. 17Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit : gaudebit super te in lætitia, silebit in dilectione sua, exsultabit super te in laude. 18Nugas, qui a lege recesserant, congregabo, quia ex te erant : ut non ultra habeas super eis opprobrium. 19Ecce ego interficiam omnes qui afflixerunt te in tempore illo : et salvabo claudicantem, et eam quæ ejecta fuerat congregabo : et ponam eos in laudem, et in nomen, in omni terra confusionis eorum, 20in tempore illo quo adducam vos, et in tempore quo congregabo vos. Dabo enim vos in nomen, et in laudem omnibus populis terræ, cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris, dicit Dominus. |