Aggaeus 1 Vulgata Clementina
Aggaeus 1
Vulgata Clementina
1In anno secundo Darii regis, in mense sexto, in die una mensis, factum est verbum Domini in manu Aggæi prophetæ, ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem Juda, et ad Jesum, filium Josedec, sacerdotem magnum, dicens : 2Hæc ait Dominus exercituum, dicens : Populus iste dicit : Nondum venit tempus domus Domini ædificandæ. 3Et factum est verbum Domini in manu Aggæi prophetæ, dicens : 4Numquid tempus vobis est ut habitetis in domibus laqueatis, et domus ista deserta ? 5Et nunc hæc dicit Dominus exercituum : Ponite corda vestra super vias vestras. 6Seminastis multum, et intulistis parum ; comedistis, et non estis satiati ; bibistis, et non estis inebriati ; operuistis vos, et non estis calefacti ; et qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum.

7Hæc dicit Dominus exercituum : Ponite corda vestra super vias vestras ; 8ascendite in montem, portate ligna, et ædificate domum : et acceptabilis mihi erit, et glorificabor, dicit Dominus. 9Respexistis ad amplius, et ecce factum est minus ; et intulistis in domum, et exsufflavi illud : quam ob causam ? dicit Dominus exercituum : quia domus mea deserta est, et vos festinatis unusquisque in domum suam. 10Propter hoc super vos prohibiti sunt cæli ne darent rorem, et terra prohibita est ne daret germen suum : 11et vocavi siccitatem super terram, et super montes, et super triticum, et super vinum, et super oleum, et quæcumque profert humus, et super homines, et super jumenta, et super omnem laborem manuum.

12Et audivit Zorobabel, filius Salathiel, et Jesus, filius Josedec, sacerdos magnus, et omnes reliquiæ populi, vocem Domini Dei sui, et verba Aggæi prophetæ, sicut misit eum Dominus Deus eorum ad eos, et timuit populus a facie Domini. 13Et dixit Aggæus, nuntius Domini de nuntiis Domini, populo dicens : Ego vobiscum sum, dicit Dominus. 14Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel, filii Salathiel, ducis Juda, et spiritum Jesu, filii Josedec, sacerdotis magni, et spiritum reliquorum de omni populo : et ingressi sunt, et faciebant opus in domo Domini exercituum, Dei sui. 15In die vigesima et quarta mensis, in sexto mense, in anno secundo Darii regis.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Zephaniah 3
Top of Page
Top of Page