Proverbia 22 Vulgata Clementina
Proverbia 22
Vulgata Clementina
1Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ ; super argentum et aurum gratia bona.

2Dives et pauper obviaverunt sibi : utriusque operator est Dominus.

3Callidus vidit malum, et abscondit se ; innocens pertransiit, et afflictus est damno.

4Finis modestiæ timor Domini, divitiæ, et gloria, et vita.

5Arma et gladii in via perversi ; custos autem animæ suæ longe recedit ab eis.

6Proverbium est : adolescens juxta viam suam ; etiam cum senuerit, non recedet ab ea.

7Dives pauperibus imperat, et qui accipit mutuum servus est fœnerantis.

8Qui seminat iniquitatem metet mala, et virga iræ suæ consummabitur.

9Qui pronus est ad misericordiam benedicetur, de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera ; animam autem aufert accipientium.

10Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causæ et contumeliæ.

11Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem.

12Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui.

13Dicit piger : Leo et foris, in medio platearum occidendus sum.

14Fovea profunda os alienæ ; cui iratus est Dominus, incidet in eam.

15Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinæ fugabit eam.

16Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit.

17Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium, appone autem cor ad doctrinam meam :

18quæ pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo, et redundabit in labiis tuis ;

19ut sit in Domino fiducia tua : unde et ostendi eam tibi hodie.

20Ecce descripsi eam tibi tripliciter, in cogitationibus et scientia ;

21ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis, respondere ex his illis qui miserunt te.

22Non facias violentiam pauperi quia pauper est, neque conteras egenum in porta ;

23quia judicabit Dominus causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus.

24Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso ;

25ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animæ tuæ.

26Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis ;

27si enim non habes unde restituas, quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo ?

28Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui.

29Vidisti virum velocem in opere suo ? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Proverbs 21
Top of Page
Top of Page