II Petri 1 Vulgata Clementina
II Petri 1
Vulgata Clementina
1Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi . 2Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri : 3Quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute, 4per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit : ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ : fugientes ejus, quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem. 5Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, 6in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, 7in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. 8Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione. 9Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. 10Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis : hæc enim facientes, non peccabitis aliquando. 11Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi.

12Propter quod incipiam vos semper commonere de his : et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate. 13Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione : 14certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi. 15Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.

16Non enim doctas fabulas secuto notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam : sed speculatores facti illius magnitudinis. 17Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite. 18Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto.

19Et habemus firmiorem propheticum sermonem : cui benefacitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris : 20hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturæ propria interpretatione non fit. 21Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia : sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

1 Peter 5
Top of Page
Top of Page