Genesis 29
Vulgata Clementina
1Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem. 2Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum : nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur. 3Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.

4Dixitque ad pastores : Fratres, unde estis ? Qui responderunt : De Haran. 5Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor ? Dixerunt : Novimus. 6Sanusne est ? inquit. Valet, inquiunt : et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo. 7Dixitque Jacob : Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges : date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite. 8Qui responderunt : Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges.

9Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui : nam gregem ipsa pascebat. 10Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur. 11Et adaquato grege, osculatus est eam : et elevata voce flevit, 12et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ : at illa festinans nuntiavit patri suo.

13Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei : complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris, 14respondit : Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,

15dixit ei : Num quia frater meus es, gratis servies mihi ? dic quid mercedis accipias. 16Habebat vero duas filias : nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel. 17Sed Lia lippis erat oculis : Rachel decora facie, et venusto aspectu. 18Quam diligens Jacob, ait : Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis. 19Respondit Laban : Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro : mane apud me. 20Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis : et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.

21Dixitque ad Laban : Da mihi uxorem meam : quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam. 22Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias. 23Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum, 24dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam : 25et dixit ad socerum suum : Quid est quod facere voluisti ? nonne pro Rachel servivi tibi ? quare imposuisti mihi ? 26Respondit Laban : Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias. 27Imple hebdomadam dierum hujus copulæ : et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis. 28Acquievit placito : et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem : 29cui pater servam Balam tradiderat. 30Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis.

31Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente. 32Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens : Vidit Dominus humilitatem meam : nunc amabit me vir meus. 33Rursumque concepit et peperit filium, et ait : Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ; vocavitque nomen ejus Simeon. 34Concepitque tertio, et genuit alium filium : dixitque : Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus : eo quod pepererim ei tres filios : et idcirco appellavit nomen ejus Levi. 35Quarto concepit, et peperit filium, et ait : Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam : cessavitque parere.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Genesis 28
Top of Page
Top of Page