Apocalypsis 22 Vulgata Clementina
Apocalypsis 22
Vulgata Clementina
1Et ostendit mihi fluvium aquæ vitæ, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni. 2In medio plateæ ejus, et ex utraque parte fluminis, lignum vitæ, afferens fructus duodecim per menses singulos, reddens fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium. 3Et omne maledictum non erit amplius : sed sedes Dei et Agni in illa erunt, et servi ejus servient illi. 4Et videbunt faciem ejus : et nomen ejus in frontibus eorum. 5Et nox ultra non erit : et non egebunt lumine lucernæ, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in sæcula sæculorum.

6Et dixit mihi : Hæc verba fidelissima sunt, et vera. Et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quæ oportet fieri cito.

7Et ecce venio velociter. Beatus, qui custodit verba prophetiæ libri hujus.

8Et ego Joannes, qui audivi, et vidi hæc. Et postquam audissem, et vidissem, cecidi ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi hæc ostendebat : 9et dixit mihi : Vide ne feceris : conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum prophetarum, et eorum qui servant verba prophetiæ libri hujus : Deum adora.

10Et dicit mihi : Ne signaveris verba prophetiæ libri hujus : tempus enim prope est. 11Qui nocet, noceat adhuc : et qui in sordibus est, sordescat adhuc : et qui justus est, justificetur adhuc : et sanctus, sanctificetur adhuc.

12Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua. 13Ego sum alpha et omega, primus et novissimus, principium et finis.

14Beati, qui lavant stolas suas in sanguine Agni : ut sit potestas eorum in ligno vitæ, et per portas intrent in civitatem. 15Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidæ, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium.

16Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis hæc in ecclesiis. Ego sum radix, et genus David, stella splendida et matutina.

17Et spiritus, et sponsa dicunt : Veni. Et qui audit, dicat : Veni. Et qui sitit, veniat : et qui vult, accipiat aquam vitæ, gratis.

18Contestor enim omni audienti verba prophetiæ libri hujus : si quis apposuerit ad hæc, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. 19Et si quis diminuerit de verbis libri prophetiæ hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitæ, et de civitate sancta, et de his quæ scripta sunt in libro isto :

20dicit qui testimonium perhibet istorum. Etiam venio cito : amen. Veni, Domine Jesu.

21Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Revelation 21
Top of Page
Top of Page