2 Corinthians 1 Latin: Vulgata Clementina
2 Corinthians 1
Latin: Vulgata Clementina
1Paulus, Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi cum omnibus sanctis, qui sunt in universa Achaia.

2Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

3Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, 4qui consolatur nos in omni tribulatione nostra : ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo. 5Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis : ita et per Christum abundat consolatio nostra. 6Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quæ operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur : 7ut spes nostra firma sit pro vobis : scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis.

8Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quæ facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere. 9Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in mortuos, sed in Deo, qui suscitat mortuos : 10qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit : in quem speramus quoniam et adhuc eripiet, 11adjuvantibus et vobis in oratione pro nobis : ut ex multorum personis, ejus quæ in nobis est donationis, per multos gratiæ agantur pro nobis.

12Nam gloria nostra hæc est : testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo : abundantius autem ad vos. 13Non enim alia scribimus vobis, quam quæ legistis, et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis, 14sicut et cognovistis nos ex parte, quod gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Jesu Christi.

15Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundum gratiam haberetis : 16et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Judæam. 17Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum ? aut quæ cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me Est et Non ? 18Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non. 19Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos prædicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit. 20Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo Est : ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram. 21Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus : 22qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris.

23Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum : 24non quia dominamur fidei vestæ, sed adjutores sumus gaudii vestri : nam fide statis.



Latin: Vulgata ClementinaBible Hub
1 Corinthians 16
Top of Page
Top of Page