Vulgata Clementina 1Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt,
2et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari :
3et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt,
4et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus) :
5sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo : nam prostrati sunt in deserto. 6Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. 7Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis : quemadmodum scriptum est : Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. 8Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. 9Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. 10Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. 11Hæc autem omnia in figura contingebant illis : scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt. 12Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. 13Tentatio vos non apprehendat nisi humana : fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere. 14Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura : 15ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico. 16Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ? 17Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus. 18Videte Israël secundum carnem : nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris ? 19Quid ergo ? dico quod idolis immolatum sit aliquid ? aut quod idolum, sit aliquid ? 20Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum : 21non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum ; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum. 22An æmulamur Dominum ? numquid fortiores illo sumus ? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. 23Omnia mihi licent, sed non omnia ædificat. 24Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius. 25Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. 26Domini est terra, et plenitudo ejus. 27Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire : omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. 28Si quis autem dixerit : Hoc immolatum est idolis : nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam : 29conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia ? 30Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago ? 31Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis : omnia in gloriam Dei facite. 32Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei : 33sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis : ut salvi fiant. |