I Corinthios 1 Vulgata Clementina
I Corinthios 1
Vulgata Clementina
1Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater,

2ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro.

3Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

4Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu : 5quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia. 6Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis : 7ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi, 8qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi. 9Fidelis Deus : per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.

10Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi : ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata : sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia. 11Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos. 12Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit : Ego quidem sum Pauli : ego autem Apollo : ego vero Cephæ : ego autem Christi. 13Divisus est Christus ? numquid Paulus crucifixus est pro vobis ? aut in nomine Pauli baptizati estis ? 14Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium : 15ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis. 16Baptizavi autem et Stephanæ domum : ceterum nescio si quem alium baptizaverim. 17Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare : non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.

18Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est : iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.

19Scriptum est enim : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.

20Ubi sapiens ? ubi scriba ? ubi conquisitor hujus sæculi ? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi ? 21Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum : placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. 22Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt : 23nos autem prædicamus Christum crucifixum : Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, 24ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia : 25quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus : et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.

26Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles : 27sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia : 28et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret : 29ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. 30Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio : 31ut quemadmodum scriptum est : Qui gloriatur, in Domino glorietur.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Romans 16
Top of Page
Top of Page