Numeri 1

<< Numeri 1 >>
Numbers 1 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 locutusque est Dominus ad Mosen in deserto Sinai in tabernaculo foederis prima die mensis secundi anno altero egressionis eorum ex Aegypto dicens 2 tollite summam universae congregationis filiorum Israhel per cognationes et domos suas et nomina singulorum quicquid sexus est masculini 3 a vicesimo anno et supra omnium virorum fortium ex Israhel et numerabitis eos per turmas suas tu et Aaron 4 eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis 5 quorum ista sunt nomina de Ruben Elisur filius Sedeur 6 de Symeon Salamihel filius Surisaddai 7 de Iuda Naasson filius Aminadab 8 de Isachar Nathanahel filius Suar 9 de Zabulon Heliab filius Helon 10 filiorum autem Ioseph de Ephraim Helisama filius Ammiud de Manasse Gamalihel filius Phadassur 11 de Beniamin Abidan filius Gedeonis 12 de Dan Ahiezer filius Amisaddai 13 de Aser Phegihel filius Ochran 14 de Gad Heliasaph filius Duhel 15 de Nepthali Ahira filius Henan 16 hii nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas et capita exercitus Israhel

17 quos tulerunt Moses et Aaron cum omni vulgi multitudine 18 et congregaverunt primo die mensis secundi recensentes eos per cognationes et domos ac familias et capita et nomina singulorum a vicesimo anno et supra 19 sicut praeceperat Dominus Mosi numeratique sunt in deserto Sinai

20 de Ruben primogenito Israhelis per generationes et familias ac domos suas et nomina capitum singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum 21 quadraginta sex milia quingenti

22 de filiis Symeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum 23 quinquaginta novem milia trecenti

24 de filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui ad bella procederent 25 quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta

26 de filiis Iuda per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere 27 recensiti sunt septuaginta quattuor milia sescenti

28 de filiis Isachar per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui ad bella procederent 29 recensiti sunt quinquaginta quattuor milia quadringenti

30 de filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere 31 quinquaginta septem milia quadringenti

32 de filiis Ioseph filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere 33 quadraginta milia quingenti

34 porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui poterant ad bella procedere 35 triginta duo milia ducenti

36 de filiis Beniamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere 37 triginta quinque milia quadringenti

38 de filiis Dan per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere 39 sexaginta duo milia septingenti

40 de filiis Aser per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere 41 quadraginta milia et mille quingenti

42 de filiis Nepthali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere 43 quinquaginta tria milia quadringenti

44 hii sunt quos numeraverunt Moses et Aaron et duodecim principes Israhel singulos per domos cognationum suarum 45 fueruntque omnes filiorum Israhel per domos et familias suas a vicesimo anno et supra qui poterant ad bella procedere 46 sescenta tria milia virorum quingenti quinquaginta

47 Levitae autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis 48 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 49 tribum Levi noli numerare neque ponas summam eorum cum filiis Israhel 50 sed constitue eos super tabernaculum testimonii cuncta vasa eius et quicquid ad caerimonias pertinet ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia eius et erunt in ministerio ac per gyrum tabernaculi metabuntur 51 cum proficiscendum fuerit deponent Levitae tabernaculum cum castra metanda erigent quisquis externorum accesserit occidetur 52 metabuntur autem castra filii Israhel unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum 53 porro Levitae per gyrum tabernaculi figent tentoria ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israhel et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii 54 fecerunt ergo filii Israhel iuxta omnia quae praeceperat Dominus Mosi


<< Numbers 1 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Bible Hub