Psalmi 115
Vulgata Clementina
1Non nobis, Domine, non nobis ; sed nomini tuo da gloriam,

2super misericordia tua et veritate tua ; nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum ?

3Deus autem noster in cælo ; omnia quæcumque voluit fecit.

4Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.

5Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.

6Aures habent, et non audient ; nares habent, et non odorabunt.

7Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt ; non clamabunt in gutture suo.

8Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.

9Domus Israël speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.

10Domus Aaron speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.

11Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.

12Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël ; benedixit domui Aaron.

13Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.

14Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.

15Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram.

16Cælum cæli Domino ; terram autem dedit filiis hominum.

17Non mortui laudabunt te, Domine ; neque omnes qui descendunt in infernum.

18Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum. Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Psalm 114
Top of Page
Top of Page