Vulgata Clementina 1Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam ; 2illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. 3Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum. 4Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ. 5Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis. 6Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam. 7Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem, 8parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat. 9Usquequo, piger, dormies ? quando consurges e somno tuo ? 10Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias ; 11et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te. 12Homo apostata vir inutilis, graditur ore perverso ; 13annuit oculis, terit pede, digito loquitur, 14pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat. 15Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam. 16Sex sunt dies quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus : 17oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, 18cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, 19proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias. 20Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ. 21Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo. 22Cum ambulaveris, gradiantur tecum ; cum dormieris, custodiant te : et evigilans loquere cum eis. 23Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ ; 24ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ. 25Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius : 26pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. 27Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant ? 28aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus ? 29Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam. 30Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit, furatur enim ut esurientem impleat animam ; 31deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet. 32Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam ; 33turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur : 34quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ ; 35nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima. |