Matthew 1 Latin: Vulgata Clementina
Matthew 1
Latin: Vulgata Clementina
1Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham.

2Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Judam, et fratres ejus. 3Judas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram. 4Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon. 5Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Jesse. Jesse autem genuit David regem. 6David autem rex genuit Salomonem ex ea quæ fuit Uriæ. 7Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa. 8Asa autem genuit Josophat. Josophat autem genuit Joram. Joram autem genuit Oziam. 9Ozias autem genuit Joatham. Joatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam. 10Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Josiam. 11Josias autem genuit Jechoniam, et fratres ejus in transmigratione Babylonis.

12Et post transmigrationem Babylonis : Jechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel. 13Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliacim. Eliacim autem genuit Azor. 14Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud. 15Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Jacob. 16Jacob autem genuit Joseph virum Mariæ, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus.

17Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim : et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim : et a transmigratione Bayblonis usque ad Christum, generationes quatuordecim.

18Christi autem generatio sic erat : cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. 19Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. 20Hæc autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens : Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam : quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. 21Pariet autem filium : et vocabis nomen ejus Jesum : ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. 22Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem : 23Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium : et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus. 24Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut præcepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam. 25Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum : et vocavit nomen ejus Jesum.



Latin: Vulgata ClementinaBible Hub
Malachi 4
Top of Page
Top of Page