Canticum Canticorum 6 Vulgata Clementina
Canticum Canticorum 6
Vulgata Clementina
1CHORUS. Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum ? quo declinavit dilectus tuus ? et quæremus eum tecum.

2SPONSA. Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.

3Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.

4SPONSUS. Pulchra es, amica mea ; suavis, et decora sicut Jerusalem ; terribilis ut castrorum acies ordinata.

5Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad.

6Dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro : omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis.

7Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis.

8Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus.

9Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt ; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.

10Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata ?

11SPONSA. Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.

12Nescivi : anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab.

13CHORUS. Revertere, revertere, Sulamitis ! revertere, revertere ut intueamur te.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Song of Solomon 5
Top of Page
Top of Page