Numeri 1 Vulgata Clementina
Numeri 1
Vulgata Clementina
1Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in tabernaculo fœderis, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex Ægypto, dicens : 2Tollite summam universæ congregationis filiorum Israël per cognationes et domos suas, et nomina singulorum, quidquid sexus est masculini 3a vigesimo anno et supra, omnium virorum fortium ex Israël, et numerabitis eos per turmas suas, tu et Aaron. 4Eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis, 5quorum ista sunt nomina : de Ruben, Elisur, filius Sedeur ; 6de Simeon, Salamiel filius Surisaddai ; 7de Juda, Nahasson filius Aminadab ; 8de Issachar, Nathanaël filius Suar ; 9de Zabulon, Eliab filius Helon ; 10filiorum autem Joseph, de Ephraim, Elisama filius Ammiud ; de Manasse, Gamaliel filius Phadassur ; 11de Benjamin, Abidan filius Gedeonis ; 12de Dan, Ahiezer filius Ammisaddai ; 13de Aser, Phegiel filius Ochran ; 14de Gad, Eliasaph filius Duel ; 15de Nephthali, Ahira filius Enan. 16Hi nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas, et capita exercitus Israël,

17quos tulerunt Moyses et Aaron cum omni vulgi multitudine : 18et congregaverunt primo die mensis secundi, recensentes eos per cognationes, et domos, ac familias, et capita, et nomina singulorum a vigesimo anno et supra, 19sicut præceperat Dominus Moysi. Numeratique sunt in deserto Sinai.

20De Ruben primogenito Israëlis per generationes et familias ac domos suas, et nomina capitum singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum, 21quadraginta sex millia quingenti.

22De filiis Simeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum, 23quinquaginta novem millia trecenti.

24De filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra, omnes qui ad bella procederent, 25quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta.

26De filiis Juda per generationes et familias ac domos cognationum suarum, per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 27recensiti sunt septuaginta quatuor millia sexcenti.

28De filiis Issachar, per generationes et familias ac domos cognationum suarum, per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui ad bella procederent, 29recensiti sunt quinquaginta quatuor millia quadringenti.

30De filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 31quinquaginta septem millia quadringenti.

32De filiis Joseph, filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 33quadraginta millia quingenti.

34Porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 35triginta duo millia ducenti.

36De filiis Benjamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 37triginta quinque millia quadringenti.

38De filiis Dan per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 39sexaginta duo millia septingenti.

40De filiis Aser per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 41quadraginta millia et mille quingenti.

42De filiis Nephthali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, 43quinquaginta tria millia quadringenti.

44Hi sunt, quos numeraverunt Moyses et Aaron, et duodecim principes Israël, singulos per domos cognationum suarum. 45Fueruntque omnis numerus filiorum Israël per domos et familias suas a vigesimo anno et supra, qui poterant ad bella procedere, 46sexcenta tria millia virorum quingenti quinquaginta.

47Levitæ autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis. 48Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 49Tribum Levi noli numerare, neque pones summam eorum cum filiis Israël : 50sed constitue eos super tabernaculum testimonii et cuncta vasa ejus, et quidquid ad cæremonias pertinet. Ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia ejus : et erunt in ministerio, ac per gyrum tabernaculi metabuntur. 51Cum proficiscendum fuerit, deponent Levitæ tabernaculum ; cum castrametandum, erigent. Quisquis externorum accesserit, occidetur. 52Metabuntur autem castra filii Israël unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum. 53Porro Levitæ per gyrum tabernaculi figent tentoria, ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israël, et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii. 54Fecerunt ergo filii Israël juxta omnia quæ præceperat Dominus Moysi.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Leviticus 27
Top of Page
Top of Page