Ieremias 1 Vulgata Clementina
Ieremias 1
Vulgata Clementina
1Verba Jeremiæ, filii Helciæ, de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth, in terra Benjamin. 2Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Josiæ, filii Amon, regis Juda, in tertiodecimo anno regni ejus. 3Et factum est in diebus Joakim, filii Josiæ, regis Juda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciæ, filii Josiæ, regis Juda, usque ad transmigrationem Jerusalem, in mense quinto.

4Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

5Priusquam te formarem in utero, novi te : et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te.

6Et dixi : A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum.

7Et dixit Dominus ad me : Noli dicere : Puer sum ; quoniam ad omnia quæ mittam te ibis, et universa quæcumque mandavero tibi loqueris.

8Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Dominus.

9Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me : Ecce dedi verba mea in ore tuo :

10ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et ædifices, et plantes.

11Et factum est verbum Domini ad me, dicens : Quid tu vides, Jeremia ? Et dixi : Virgam vigilantem ego video. 12Et dixit Dominus ad me : Bene vidisti : quia vigilabo ego super verbo meo, ut faciam illud.

13Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens : Quid tu vides ? Et dixi : Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie aquilonis. 14Et dixit Dominus ad me : Ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terræ : 15quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis, ait Dominus : et venient, et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Jerusalem, et super omnes muros ejus in circuitu, et super universas urbes Juda : 16et loquar judicia mea cum eis super omnem malitiam eorum qui dereliquerunt me, et libaverunt diis alienis, et adoraverunt opus manuum suarum. 17Tu ergo, accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quæ ego præcipio tibi. Ne formides a facie eorum, nec enim timere te faciam vultum eorum. 18Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum æreum, super omnem terram, regibus Juda, principibus ejus, et sacerdotibus, et populo terræ. 19Et bellabunt adversum te, et non prævalebunt, quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Isaiah 66
Top of Page
Top of Page