Galatas 1 Vulgata Clementina
Galatas 1
Vulgata Clementina
1Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis : 2et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiæ.

3Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo, 4qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri, 5cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.

6Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium : 7quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi. 8Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. 9Sicut prædiximus, et nunc iterum dico : si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit.

10Modo enim hominibus suadeo, an Deo ? an quæro hominibus placere ? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.

11Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem : 12neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi.

13Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo : quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam, 14et proficiebam in Judaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum. 15Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam, 16ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus : continuo non acquievi carni et sanguini, 17neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos : sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum :

18deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim : 19alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini. 20Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. 21Deinde veni in partes Syriæ, et Ciliciæ. 22Eram autem ignotus facie ecclesiis Judææ, quæ erant in Christo : 23tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat : 24et in me clarificabant Deum.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

2 Corinthians 13
Top of Page
Top of Page