Ephesios 2
Vulgata Clementina
1Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, 2in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ, 3in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri : 4Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, 5et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati), 6et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu : 7ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu. 8Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis : Dei enim donum est : 9non ex operibus, ut ne quis glorietur. 10Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus.

11Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta : 12quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. 13Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. 14Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua, 15legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem : 16et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso. 17Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope. 18Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. 19Ergo jam non estis hospites, et advenæ : sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, 20superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu : 21in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, 22in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Ephesians 1
Top of Page
Top of Page