<< Canticum Canticorum 1 >> Song of Solomon 1 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 1
2 (1-1) osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino
3 (1-2) fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te
4 (1-3) trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te
5 (1-4) nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis
6 (1-5) nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi
7 (1-6) indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum
8 (1-7) si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum
9 (1-8) equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea
10 (1-9) pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia
11 (1-10) murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento
12 (1-11) dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum
13 (1-12) fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur
14 (1-13) botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi
15 (1-14) ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum
16 (1-15) ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus
17 (1-16) tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina