Proverbia 17

<< Proverbia 17 >>
Proverbs 17 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio

2 servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet

3 sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus

4 malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis mendacibus

5 qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus

6 corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui

7 non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens

8 gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit

9 qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos

10 plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum

11 semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis mittetur contra eum

12 expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua

13 qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius

14 qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit

15 et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum

16 quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit

17 omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur

18 homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo

19 qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat ostium quaerit ruinam

20 qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum

21 natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabitur

22 animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa

23 munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii

24 in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terrae

25 ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum

26 non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicat

27 qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus

28 stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens


<< Proverbs 17 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Bible Hub