Psalmi 27 Vulgata Clementina
Psalmi 27
Vulgata Clementina
1Psalmus David, priusquam liniretur. Dominus illuminatio mea et salus mea ; quem timebo ? Dominus protector vitæ meæ ; a quo trepidabo ?

2Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas, qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt.

3Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Si exsurgat adversum me prælium, in hoc ego sperabo.

4Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ, ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus.

5Quoniam abscondit me in tabernaculo suo ; in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.

6In petra exaltavit me, et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis ; cantabo, et psalmum dicam Domino.

7Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te ; miserere mei, et exaudi me.

8Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea ; faciem tuam, Domine, requiram.

9Ne avertas faciem tuam a me ; ne declines in ira a servo tuo. Adjutor meus esto ; ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus.

10Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me ; Dominus autem assumpsit me.

11Legem pone mihi, Domine, in via tua, et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos.

12Ne tradideris me in animas tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi.

13Credo videre bona Domini in terra viventium.

14Expecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Psalm 26
Top of Page
Top of Page