Leviticus 1
Vulgata Clementina
1Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii, dicens : 2Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas, 3si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento : masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum : 4ponetque manum super caput hostiæ, et acceptabilis erit, atque in expiationem ejus proficiens. 5Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi : 6detractaque pelle hostiæ, artus in frusta concident. 7Et subjicient in altari ignem, strue lignorum ante composita : 8et membra quæ sunt cæsa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quæ adhærent jecori, 9intestinis et pedibus lotis aqua : adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino.

10Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret : 11immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino : sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum : 12dividentque membra, caput, et omnia quæ adhærent jecori, et ponent super ligna, quibus subjiciendus est ignis : 13intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino.

14Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbæ, 15offeret eam sacerdos ad altare : et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris : 16vesiculam vero gutturis, et plumas projiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent, 17confringetque ascellas ejus, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Exodus 40
Top of Page
Top of Page