Osee 6
Vulgata Clementina
1In tribulatione sua mane consurgent ad me : Venite, et revertamur ad Dominum,

2quia ipse cepit, et sanabit nos ; percutiet, et curabit nos.

3Vivificabit nos post duos dies ; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum : quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.

4Quid faciam tibi, Ephraim ? quid faciam tibi, Juda ? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.

5Propter hoc dolavi in prophetis ; occidi eos in verbis oris mei : et judicia tua quasi lux egredientur.

6Quia misericordiam volui, et non sacrificium ; et scientiam Dei plus quam holocausta.

7Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum : ibi prævaricati sunt in me.

8Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine.

9Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem : quia scelus operati sunt.

10In domo Israël vidi horrendum : ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israël.

11Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Hosea 5
Top of Page
Top of Page