Leviticus 1

<< Leviticus 1 >>
Leviticus 1 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii dicens 2 loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimas 3 si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum 4 ponetque manus super caput hostiae et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens 5 immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium tabernaculi 6 detractaque pelle hostiae artus in frusta concident 7 et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita 8 et membra quae caesa sunt desuper ordinantes caput videlicet et cuncta quae adherent iecori 9 intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino

10 quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret 11 immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum 12 dividentque membra caput et omnia quae adherent iecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis 13 intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino

14 sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et pullis columbae 15 offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris 16 vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent 17 confringetque ascellas eius et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino


<< Leviticus 1 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Bible Hub