Vulgata Clementina 1Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui. Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ? Multi insurgunt adversum me ; 2multi dicunt animæ meæ : Non est salus ipsi in Deo ejus. 3Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. 4Voce mea ad Dominum clamavi ; et exaudivit me de monte sancto suo. 5Ego dormivi, et soporatus sum ; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. 6Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine ; salvum me fac, Deus meus. 7Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ; dentes peccatorum contrivisti. 8Domini est salus ; et super populum tuum benedictio tua. |