Iob 20
Vulgata Clementina
1Respondens autem Sophar Naamathites, dixit :

2Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.

3Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi.

4Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram,

5quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti.

6Si ascenderit usque ad cælum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit,

7quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant, dicent : Ubi est ?

8Velut somnium avolans non invenietur : transiet sicut visio nocturna.

9Oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus.

10Filii ejus atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum.

11Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus, et cum eo in pulvere dormient.

12Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua.

13Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo.

14Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.

15Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus.

16Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperæ.

17(Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis et butyri.)

18Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur : juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.

19Quoniam confringens nudavit pauperes : domum rapuit, et non ædificavit eam.

20Nec est satiatus venter ejus : et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit.

21Non remansit de cibo ejus : et propterea nihil permanebit de bonis ejus.

22Cum satiatus fuerit, arctabitur : æstuabit, et omnis dolor irruet super eum.

23Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum !

24Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum æreum.

25Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua : vadent et venient super eum horribiles.

26Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus : devorabit eum ignis qui non succenditur : affligetur relictus in tabernaculo suo.

27Revelabunt cæli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum.

28Apertum erit germen domus illius : detrahetur in die furoris Dei.

29Hæc est pars hominis impii a Deo, et hæreditas verborum ejus a Domino.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Job 19
Top of Page
Top of Page