Osee 14
Vulgata Clementina
1Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.

2Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum ; et dicite ei : Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum.

3Assur non salvabit nos : super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum : quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.

4Sanabo contritiones eorum ; diligam eos spontanee : quia aversus est furor meus ab eis.

5Ero quasi ros ; Israël germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.

6Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani.

7Convertentur sedentes in umbra ejus ; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea ; memoriale ejus sicut vinum Libani.

8Ephraim, quid mihi ultra idola ? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem ; ex me fructus tuus inventus est.

9Quis sapiens, et intelliget ista ? intelligens, et sciet hæc ? quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis ; prævaricatores vero corruent in eis.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Hosea 13
Top of Page
Top of Page