Vulgata Clementina 1Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus :
2pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate :
3hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,
4qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.
5Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus :
6qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis :
7in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate. 8Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. 9Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa : 10sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. 11Mulier in silentio discat cum omni subjectione. 12Docere autem mulierem non permitto, neque dominari in virum : sed esse in silentio. 13Adam enim primus formatus est : deinde Heva : 14et Adam non est seductus : mulier autem seducta in prævaricatione fuit. 15Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate. |