Psalmi 46

<< Psalmi 46 >>
Psalm 46 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (45-1) victori filiorum Core pro iuventutibus canticum (45-2) Deus nostra spes et fortitudo auxilium in tribulationibus inventus es validum

2 (45-3) ideo non timebimus cum fuerit translata terra et concussi montes in corde maris

3 (45-4) sonantibus et intumescentibus gurgitibus eius et agitatis montibus in potentia eius semper

4 (45-5) fluminis divisiones laetificant civitatem Dei sanctum tabernaculum Altissimi

5 (45-6) Dominus in medio eius non commovebitur auxiliabitur ei Deus in ipso ortu matutino

6 (45-7) conturbatae sunt gentes concussa sunt regna dedit vocem suam prostrata est terra

7 (45-8) Dominus exercituum nobiscum protector noster Deus Iacob semper

8 (45-9) venite et videte opera Domini quantas posuerit solitudines in terra

9 (45-10) conpescuit bella usque ad extremum terrae arcum confringet et concidet hastam plaustra conburet igni

10 (45-11) cessate et cognoscite quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra

11 (45-12) Dominus exercituum nobiscum fortitudo nostra Deus Iacob semper


<< Psalm 46 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Bible Hub