Psalmi 47

<< Psalmi 47 >>
Psalm 47 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (46-1) victori filiorum Core canticum (46-2) omnes populi plaudite manibus iubilate Deo in voce laudis

2 (46-3) quoniam Dominus altissimus terribilis rex magnus super omnem terram

3 (46-4) congregavit populos subter nos et tribus sub pedibus nostris

4 (46-5) elegit nobis hereditatem nostram gloriam Iacob quam dilexit semper

5 (46-6) ascendit Deus in iubilo Deus in voce bucinae

6 (46-7) canite Deo canite canite regi nostro canite

7 (46-8) quia rex universae terrae Deus canite erudite

8 (46-9) regnavit Deus super gentes Deus sedet super thronum sanctum suum

9 (46-10) principes populorum congregati sunt populus Dei Abraham quoniam Dei scuta terrae vehementer elevata sunt


<< Psalm 47 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Bible Hub