Psalmi 1

<< Psalmi 1 >>
Psalm 1 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit

2 sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte

3 et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur

4 non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus

5 propterea non resurgent impii in iudicio neque peccatores in congregatione iustorum

6 quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit


<< Psalm 1 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Bible Hub