Vulgata Clementina 1Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines :
2vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat ; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud : hoc vanitas et miseria magna est.
3Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat : de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus.
4Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus.
5Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali.
6Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia ? 7Omnis labor hominis in ore ejus ; sed anima ejus non implebitur. 8Quid habet amplius sapiens a stulto ? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita ? 9Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus. 10Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus ; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere. 11Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem. 12Quid necesse est homini majora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suæ, et tempore quod velut umbra præterit ? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit ? |