Quoniam autem qui introducunt indifferentiam, paucas quasdam Scripturas detorquentes, titillanti suæ voluptati eas suffragari existimant; rum præcipue illam quoque: "Peccatum enim vestri non dominabitur; non estis enim sub lege, sed sub gratia;" [2537] et aliquas alias hujusmodi, quarum posthæc non est rationi consentaneum ut faciam mentionem (non enim nayera instruo piraticam), age paucis eorum argumentum perfringamus. Ipse enim egregius Apostolus in verbis, quæ prædictæ dictioni subjungit, intentati criminis afferet solutionem: "Quid ergo? peccabimus, quiâ non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit." [2538] Adeo divine et prophetice e vestigio dissolvit artem voluptatis sophisticam. Non intelligunt ergo, ut videtur, quod "omnes nos oportet manifestari ante tribunal Christi, ut referat unusquisque per corpus ea quæ fecit, sire bonum, sive malum:" [2539] ut quæ per corpus fecit aliquis, recipiat. "Quare si quis est in Christo, nova creatura est," nec amplius peccatis dedita: "Vetera præterierunt," vitam antiquam exuimus: "Ecce enim nova facta sunt," [2540] castitas ex fornicatione, et continentia ex incontinentia, justitia ex injustitia. "Quæ est enim participatio justitiæ et injustitiæ? aut quæ luci cure tenebris societas? quæ est autem conventio Christo cum Belial? quæ pars est fideli cum infideli? quæ est autem consensio templo Dei cum idolis? [2541] Has ergo habentes promissiones, mundemus nos ipsos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctitatem in timore Dei." [2542] |