Humana ergo continentia, [2531] ea, inquam, quæ est ex sententia philosophorum Græcorum, profitetur pugnare cum cupiditate, et in factis ei non inservire; quæ est autem ex nostra sententia continentia, non concupiscere; non ut quis concupiscens se fortiter gerat, sed ut etiam a concupiscendo se contineat. Non potest autem ea aliter comparari continentia, nisi gratia Dei. Et ideo dixit: "Petite, et dabitur vobis." [2532] Hanc gratiam Moyses quoque accepit, qui indigo corpore erat indutus, ut quadraginta diebus neque esuriret, neque sitiret. Quemadmodum autem melius est sanum esse, quam ægrotantem disserere de sanitate: ita lucem esse, quam loqui de luce; et quæ est ex veritate continentia, ea quæ docetur a philosophis. Non enim ubi est lux, illic tenebræ: ubi autem sola insidet cupiditas, etiamsi quiescat a corporea operatione, at memoria cure eo, quod non est præsens, congreditur. Generatim autem nobis procedar oratio de matrimonio, nutrimento, et aliis, ut nihil faciamus ex cupiditate, velimus autem ea sola, quæ sunt necessaria. Non sumus enim filii cupiditatis, sed voluntatis; et eum, qui uxorem duxit propter liberorum procreationem, exercere oportet continentiam, ut ne suam quidem concupiscat uxorem, quam debet diligere, honesta et moderata voluntate operam dans liberis. Non enim "carnis curam gerere ad concupiscentias" didicimus; "honeste autem tanquam in die," Christo, et Dominica lucida vitæ institutione, "ambulantes, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in litibus et contentionibus." [2533] Verumenimvero non oportet considerare continentiam in uno solum genere, nempe in rebus venereis, sed etiam in quibuscunque aliis, qua: luxuriosa concupiscit anima, non contenta necessariis, sed sollicita de deliciis. Continentia est pecuniam despicere; voluptatem, possessionem, spectaculum magno et excelso animo contemnere; os continere, ratione qua: sunt mala vincere. Jam vero angeli quoque quidam, cum fuissent incontinentes, victi cupiditate, huc e coelo deciderunt. Valentinus autem in Epistola ad Agathopodem: "Cum omnia, inquit, sustinuisset, erat continens, divinitatem sibi comparavit Jesus; edebat et bibebat peculiari modo, non reddens cibos; tanta ei inerat vis continentiæ, ut etiam nutrimentum in eo non interierit, quoniam ipse non habuit interitum." Nos ergo propter dilectionem in Dominum, et propter ipsum honestum, amplectimur continentiam, templum Spiritus sanctificantes. Honestum enim est, "propter regnum coelorum seipsum castrare" [2534] ab omni cupidirate, et "emundare conscientiam a mortuis operibus, ad serviendum Deo viventi." [2535] Qui autem propier odium adversus carnem susceptum a conjugali conjunctione, et eorum qui conveniunt ciborum participatione, liberari desiderant, indocti sunt et impii, et absque ratione continentes, sicut aliæ genres plurimæ. Brachmanes quidem certe neque animatum comedunt, neque vinum bibunt; sed aliqui quidera ex iis quotidie sicut nos cibum capiunt; nonnulli autem ex iis tertio quoque die, ut ait Alexander Polyhistor in Indicis; mortem autem contemnunt, et vivere nihili faciunt; credunt enim esse regenerationem: aliqui autem colunt Herculem et Pana. Qui autem ex Indis vocantur Semnoi, hoc est, venerandi, nudi totam vitam transigunt: ii veritatem exercent, et futura prædicunt, et colunt quamdam pyramidera, sub qua existimant alicujus dei ossa reposita. Neque vero Gymnosophistæ, nec qui dicuntur Semnoi, utuntur mulieribus, hoc enim præter naturam et iniquum esse existimant; qua de causa seipsos castos conservant. Virgines autem sunt etiam mulieres, qua: dicuntur Semnai, hoc est, venerandæ. Videntur autem observare coelestia, et per eorum significationem quæ dam futura prædicere. |