Psalmi 91

<< Psalmi 91 >>
Psalm 91 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (90-1) qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur

2 (90-2) dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum

3 (90-3) quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum

4 (90-4) in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis

5 (90-5) scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno

6 (90-6) a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie

7 (90-7) cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit

8 (90-8) verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes

9 (90-9) tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum

10 (90-10) non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo

11 (90-11) quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis

12 (90-12) in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus

13 (90-13) super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem

14 (90-14) quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum

15 (90-15) invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo

16 (90-16) longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum


<< Psalm 91 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Bible Hub