Psalmi 143

<< Psalmi 143 >>
Psalm 143 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (141-8) educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi

2 (142-1) canticum David Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua

3 (142-2) et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens

4 (142-3) persecutus est enim inimicus animam meam confregit in terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos

5 (142-4) et anxius fuit in me spiritus meus in medio mei sollicitum fuit cor meum

6 (142-5) recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera tua facta manuum tuarum loquebar

7 (142-6) expandi manus meas ad te anima mea quasi terra sitiens ad te semper

8 (142-7) cito exaudi me Domine defecit spiritus meus ne abscondas faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum

9 (142-8) fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in te confido notam fac mihi viam in qua ambulo quoniam ad te levavi animam meam

10 (142-9) libera me de inimicis meis Domine a te protectus sum

11 (142-10) doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu Deus meus spiritus tuus bonus deducet me in terra recta

12 (142-11) propter nomen tuum Domine vivificabis me in iustitia tua educes de angustia animam meam


<< Psalm 143 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Bible Hub