Iob 12

<< Iob 12 >>
Job 12 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 respondens autem Iob dixit

2 ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia

3 et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat

4 qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas

5 lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum

6 abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum

7 nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi

8 loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris

9 quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit

10 in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis

11 nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem

12 in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia

13 apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam

14 si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat

15 si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram

16 apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur

17 adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem

18 balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum

19 ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat

20 commutans labium veracium et doctrinam senum auferens

21 effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans

22 qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis

23 qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet

24 qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium

25 palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios


<< Job 12 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Bible Hub