Proverbia 15 Vulgata Clementina
Proverbia 15
Vulgata Clementina
1Responsio mollis frangit iram ; sermo durus suscitat furorem.

2Lingua sapientium ornat scientiam ; os fatuorum ebullit stultitiam.

3In omni loco, oculi Domini contemplantur bonos et malos.

4Lingua placabilis lignum vitæ ; quæ autem immoderata est conteret spiritum.

5Stultus irridet disciplinam patris sui ; qui autem custodit increpationes astutior fiet. In abundanti justitia virtus maxima est, cogitationes autem impiorum eradicabuntur.

6Domus justi plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio.

7Labia sapientium disseminabunt scientiam ; cor stultorum dissimile erit.

8Victimæ impiorum abominabiles Domino ; vota justorum placabilia.

9Abominatio est Domino via impii ; qui sequitur justitiam diligitur ab eo.

10Doctrina mala deserenti viam vitæ ; qui increpationes odit, morietur.

11Infernus et perditio coram Domino ; quanto magis corda filiorum hominum !

12Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur.

13Cor gaudens exhilarat faciem ; in mœrore animi dejicitur spiritus.

14Cor sapientis quærit doctrinam, et os stultorum pascitur imperitia.

15Omnes dies pauperis, mali ; secura mens quasi juge convivium.

16Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles.

17Melius est vocari ad olera cum caritate, quam ad vitulum saginatum cum odio.

18Vir iracundus provocat rixas ; qui patiens est mitigat suscitatas.

19Iter pigrorum quasi sepes spinarum ; via justorum absque offendiculo.

20Filius sapiens lætificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam.

21Stultitia gaudium stulto, et vir prudens dirigit gressus suos.

22Dissipantur cogitationes ubi non est consilium ; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur.

23Lætatur homo in sententia oris sui, et sermo opportunus est optimus.

24Semita vitæ super eruditum, ut declinet de inferno novissimo.

25Domum superborum demolietur Dominus, et firmos faciet terminos viduæ.

26Abominatio Domini cogitationes malæ, et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo.

27Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam ; qui autem odit munera vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata, per timorem autem Domini declinat omnis a malo.

28Mens justi meditatur obedientiam ; os impiorum redundat malis.

29Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet.

30Lux oculorum lætificat animam ; fama bona impinguat ossa.

31Auris quæ audit increpationes vitæ in medio sapientium commorabitur.

32Qui abjicit disciplinam despicit animam suam ; qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis.

33Timor Domini disciplina sapientiæ, et gloriam præcedit humilitas.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Proverbs 14
Top of Page
Top of Page