Sin autem malum est generatio, in malo blasphemi dicant fuisse Dominum qui fuit particeps generationis, in malo Virginera quæ genuit. Hei mihi! quot et quanta mala! Dei voluntatera maledictis incessunt, et mysterium creationis, dum invehuntur in generationera. Et hinc "Docesin" fingit Cassianus; hinc etiam Marcioni, et Valentino quoque est corpus animale; quoniam homo, inquiunt, operam dans veneri, "assimilatus est jumentis." [2640] Atqui profecto, cum libidine vere insaniens, aliena inire voluerit, tunc revera, qui talis est, efferatur: "Equi in feminas furentes facti sunt, unusquisque hinniebat ad uxorem proximi sui." [2641] Quod si dicat serpentera, a brutis animantibus accepta consilii sui ratione, Adamo persuasisse ut cum Eva coire consentiret, tanquam alioqui, ut quidam existimant, protoplasti hac natura usuri non fuissent: rursus vituperatur creatio, ut quæ rationis expertium animantium natura homines fecerit imbecilliores, quorum exempla consecuti sunt, qui a Deo primi formati fuere. Sin autem natura quidem eos sicut bruta deduxit ad filiorum procreationem; moti autem sunt citius quam oportuit, fraude inducti, cura adhuc essent juvenes; justum quidera est Dei judicium in eos qui non exspectarunt ejus voluntatera: sancta est autem generatio, per quam mundus consistit, per quam essentiæ, per quara naturæ, per quam angeli, per quam potestates, per quam animæ, per quam præcepta, per quam lex, per quam Evangelium, per quam Dei cognitio. "Et omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos feni; et fenum quidem exsiccatur, flos autem decidit, sed verbum Domini manet," [2642] quod unxit artimam et uniit spiritui. Quomodo autem, qure est in Ecclesia nostra, [2643] oeconomia ad finem perduci potuisset absque corpore, cum etiam ipse, qui est caput Ecclesire, in came quidem informis et specie carens vitam transiit, ut doceret nos respicere ad naturam divinæ causespicere ad naturam divinnsiit, æinformem et incorpoream? "Arbor enim vitæ," inquit prophem, "est in bono desiderio," [2644] docens bona et munda desideria, quæ sunt in Domino vivente. Jam vero volunt viri cure uxore in matrimonio consuetudinem, quæ dicta est "cognitio," esse peccatum: eam quippe indicari ex esu "ligni boni et mali," [2645] per significationem hujus vocabuli "cognovit," [2646] quæ mandati tmnsgressionem notat. Si autem hoc im est, veritatis quoque cognitio, est esus ligni vitre. Potest ergo honestum ac moderatum matrimonium illius quoque ligni esse particeps. Nobis autem prius dictum est, quod licet bene et male uti matrimonio; et hoc est lignum "cognitionis," si non transgrediamur leges matrimonii. Quid vero? annon Servator noster, sicut animam, ita etiam corpus cumvit ab affectionibus? Neque vero si esset caro inimica animæ, inimicam per sanitatis restitutionem advenus ipsam muniisset. "Hoc autem dico, fratres, quod caro et sangnis regnum Dei non possunt possidere, neque corruptio possidet incorruptionem." [2647] Peccatun enim, cure sit "corruptio," non potest babere societatem cure incorruptione," quæ est justitia. "Adeo stulti," inquit, "estis? cure spiritu coeperitis, nunc came consummamini." [2648] |