"Exsecranda" autem "dies in qua natus sum, et ut non sit optanda," [2630] inquit Jeremias: non absolute exsecrandam dicens generationem, sed populi peccata ægre ferens et inobedientiam. Subjungit itaque: "Cur enim natus sum ut viderem labores et dolores, et in perpetuo probro fuerunt dies mei?" [2631] Quin etiam omnes, qui prædicabant veritatem, propier eorum, qui audiebant, inobedientiam, quæ rebantur ad poenam, et veniebant in periculum. "Cur enim non fuit uterus matris meæ sepulcrum, ne viderem affiictionem Jacob et laborera generis Isræl?" [2632] ait Esdras propheta. "Nullus est a sorde mundus," ait Job, "nee si sit quidera una dies vita ejus." [2633] Dicant ergo nobis, ubi fornicatus est infans natus? vel quomodo sub Adæcecidit exsecrationem, qui nihil est operatus? Restat ergo eis, ut videtur, consequenter, ut dicant malam esse generationem, non solum corporis, sed etiam animæ, per quam exsistit corpus. Et quando dixit David: "In peccatis conceptus sum, et in iniquitatibus concepit me mater mea:" [2634] dicit prophetice quidem matrem Evam; sed Eva quidem fuit "mater viventium;" et si is "in peccatis fuit conceptus," at non ipse in peccato, neque vero ipse peccatum. Utrum vero quicunque etiam a peccato ad fidem convertitur, a peccandi consuetudine tanquam a "matre" converti dicatur ad "vitam," feret mihi testimonium unus ex duodecim prophetis, qui dixit: "Si dedero primogenita pro impietate fructum yeniris mei, pro peccatis animæ meæ." [2635] Non accusat eum, qui dixit: "Crescite et multiplicamini:" [2636] sed primos post generationera motus, quorum tempore Deum non cognoscimus, dicit "impietates." Si quis autem ea ratione dicit malam generationem, idem eam dicat bonam, quatenus in ipso veritatem cognoscimus. "Abluamini juste, et ne peccetis. Ignorationem enim Dei quidam habent," [2637] videlicet qui peccant. "Quoniam nobis est colluctatio non adversus camem et sanguinere, sed adversus spiritalia." [2638] Potentes autem sunt ad tentandum "principes tenebrarum hujus mundi," et ideo datur venia. Et ideo Paulus quoque: "Corpus meum," inquit, "castigo, et in servitutem redigo; quoniam qui certat, omnia continet," hoc est, in omnibus continet, non ab omnibus abstinens, sed continenter utens iis, quæ utenda judicavit, "illi quidera ut corruptibilem coronam accipiant; nos autem ut incorruptibilem," [2639] in lucta vincentes, non autem sine pulvere coronam accipientes. Jam nonnulli quoque præferunt viduam virgini, ut qua, quam experta est, voluptatem magno animo contempserit. |