Psalmi 96

<< Psalmi 96 >>
Psalm 96 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (95-1) canite Domino canticum novum canite Domino omnis terra

2 (95-2) canite Domino benedicite nomini eius adnuntiate de die in diem salutare eius

3 (95-3) narrate in gentibus gloriam eius in universis populis mirabilia eius

4 (95-4) quia magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos

5 (95-5) omnes enim dii populorum sculptilia Dominus autem caelos fecit

6 (95-6) gloria et decor ante vultum eius fortitudo et exultatio in sanctuario eius

7 (95-7) adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et fortitudinem

8 (95-8) adferte Domino gloriam nomini eius levate munera et introite in atria eius

9 (95-9) adorate Dominum in decore sanctuarii paveat a facie eius omnis terra

10 (95-10) dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate

11 (95-11) laetamini caeli et exultet terra tonet mare et plenitudo eius

12 (95-12) gaudeat ager et omnia quae in eo sunt tunc laudabunt universa ligna saltus

13 (95-13) ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem in iusto et populos in fide sua


<< Psalm 96 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Bible Hub